Raimundus VI (comes Tolosae)Raimundus VI (natus 27 Octobris 1156; mortuus 2 Augusti 1222) fuit comes Tolosae et marchio Provinciae ab anno 1194 usque ad 1222, comes autem Melgoriae ab anno 1173 usque ad 1190. Fuit filius comitis Raimundi V et Constantiae uxoris eius. Expeditio sacra in Albigenses re vera contra Raimundum sociumque suum Raimundum Rogerium Trencavel directa est. Anno 1215, a Cruce signatis debellatus, Raimundus Romam profectus est ad Concilium Lateranense IV ut supplicationem faceret restitutionis terrarum suarum, sed frustra. Familiaris eius fuit poeta anonymus Carminis de expeditione sacra, qui cum Raimundo Romam adivit et de Concilio cantavit. Eo tempore aulam Tolosanam frequentaverunt trobatores inter quos Raimundus de Miraval; ille et comes ipse, cum carmina inter se miserunt, agnomini usi sunt ambo "Audiart". Comes etiam cum Guidone de Caballione anno 1215 carmina mutuavit.[1] FamiliaQuinque mulieres in matrimonium duxit, videlicet:
Notae
Fontes
Nexus externi
Bibliographia
|