Nicolaus Restif de la BretonneRes apud Vicidata repertae: Nicolaus Restif de la Bretonne, nomine nativo Nicolas-Edme Restif sed multo saepius Restif de la Bretonne sine pluribus nuncupatus (die 23 Octobris 1734 Autessioduri natus; Lutetiae mortuus die 3 Februarii 1806) fuit scriptor Francogallicus. Vitam Parisiensem ante res novas et postea stylo sympathetico delineavit; libros mira rapiditate composuit suaque manu impressit. Pornographus fuit binis sensibus: scripsit enim de re veneria et de vita scortorum. Amicus erat Grimod de la Reynière, inimicus marchionis de Sade. Nexus externi
|