Carolus Maria de La CondamineCarolus Maria vulgo Charles Marie de La Condamine (natus die 28 Ianuarii 1701 Lutetiae; ibidem mortuus die 4 Februarii 1774) fuit explorator, scientiarum peritus, astronomus, et botanicus Francicus. Siglum scientificum eius est " Cond.." VitaLacondamine primo cursum honorum militarium intravit antequam anno 1730 velut famulus in chemicis ab Academia acciperetur. Itinera studiorum perficiendorum in Africam Septentrionalem et Asiam Minorem secuta sunt. Una cum Petro Bouguer et Ludovico Godin anno 1735 in Peruviam iit ad gradum meridiani sub Aequatore siti metiendum. Itaque die 16 Maii 1735 Rupella enavigaverant die 13 Martii 1736 Guaiaquili appulsuri. Via molestissima terrestri Quitum petiebant ubi in Andium crista duplici mensuras difficillimas fecerunt. Anno 1744 demum profectum est et Lacondamine primus vir doctus Amazoni secundo amni defluebat mappam in astronomicis fultam conficiens. Insuper venenum sagittarium "Curare" in Europam secum contulit. Francogalliae caput die 26 Februarii 1745 revidit. GravitudoDiu operam dabat ut metrica unirentur; quem rem laudabilem patratum penduli secundarii longitudinem sub Aequatore propronebat. Insuper vaccinationi contra variolam omnibus praescribendae favebat. De itineribus suiis narravit apud »Journal du voyage fait par ordre du roi à l'équateur« (Lutetiae 1751); »Relation abrégée d'un voyage fait dans l'intérieur de l'Amérique méridionale« (Lutetiae 1745). Praeterea scripsit opera »La figure de la terre déterminée« (Lutetiae. 1749); »Mesure des trois premiers degrés du méridien dans l'hémisphére austral« (Lutetiae. 1751); »Histoire de l'inoculation de la petite vérole« (Amstelodami 1773) et alia. Bibliographia
Nexus externus
|